monumenta.ch > Plinius > sectio 183

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 183
{LX} His horae rigandi matutino atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucae, rapa, cucumis.